Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.13.1 Cic. Fam. 12.13.4 (English) >>Cic. Fam. 12.14.1

12.13.3 nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat ; qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit. nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus. ibi quae cognovimus scribere ad vos quam celerrime voluiiuus. 12.13.4 Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laudiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum xx castra habet posita Πάλτῳ et existimat se sine proelio posse vincere ; nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est. Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ; ne supportare possit et Cassi classis bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. te volo bene sperare et rem p., ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter nobis expediri posse confidere. vale. D. Idib. Iun. Cypro a Crommyuacride.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.13.1 Cic. Fam. 12.13.4 (English) >>Cic. Fam. 12.14.1

Powered by PhiloLogic